utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170101

Charter
Charter Number: 00170101
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Bernardus Mulet salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod ego per assensum et uoluntatem Bernardi Mulet filii mei et heredis concessi [] magistro et fratribus militie Templi in Anglia totam terram meam de Horsepath superiori et inferiori ad feodi firmam cum omnibus pert suis scilicet in bosco et plano in dominico et uillenagio in pratis et pascuis in uiis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus que ad me uel ad heredes meos pertinent habend et tenend predictis magistro et fratribus Templi in Anglia de me et heredibus meis libere integre et quiete in perpetuum reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis uel clerico atornato nostro ix marcas argenti in bonis et legalibus sterlingis in domo Templi de Oisemund scilicet infra octabas sancti Iohannis Baptiste per manum predicti magistri militie Templi in Anglia uel per manum procuratoris eiusdem pro omni seruitio et exactione saluo tamen seruitio domini regis quantum pertinet ad terram illam et saluo iure patronatus ecclesie de Horsepath quod ad heredes domini Thome de Sancto Walerico pertinet Et preterea predicti magister et fratres militie Templi adquietabunt me et heredes meos uersus heredes predicti domini Thome de Sancto Walerico de sexaginta solidis sterlingorum annuatim ad quatuor terminos eisdem soluendis pro eadem terra scilicet ad Natale Domini xv solidos ad festum sancte Marie in Martio xv s ad festum sancti Iohannis Baptiste xv s et ad festum sancti Michelis xv s quos xv solidos homines terram in predictis uillis de Horsepath tenentes predictis magistro et fratribus Templi annuatim ad predictos terminos soluere tenentur Et si ego uel heredes mei per uoluntatem domini regis uel per uoluntatem capitalis domini feodi uel aliquo modo aliter fuerimus disseisiti licebit predictis magistro et fratribus militie Templi predictum feodum sequi et ipsis qui dictam disseisinam fecerint firmam pro dicta terre reddere annuatim quam ipsi mihi et heredibus meis reddere debeant et solebant quousque seysinam poterimus recuperare sciendum est etiam quod si predicti magister et fratres militie Templi in Anglia in solutione dictarum ix marcarum ad predictum terminum defecerint mihi licebit et heredibus meis districtionem facere in predicta terra de Horsepath secundum leges Anglie donec predicte ix marce mihi uel heredibus meis persoluantur Ego autem [] Ut autem [] Hiis testibus domino Hugone de Saundford domino Waltero Foliot Ricardo Foliot Gentechiu Paupere Waltero filio Pagani de Gersind Hugone filio Ricardi de Gersindon Radulpho de Saundford Willelmo de Leuekenor et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter