utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170105

Charter
Charter Number: 00170105
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Bernardus Mulet salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod ego per assensum et uoluntatem Bernardi Mulet filii mei et heredis concessi et hac mea presenti carta confirmaui magistro et fratribus militie Templi in Anglia pro me et heredibus meis in perpetuum quod si ego et heredes mei per uoluntatem domini regis Anglie uel per uoluntatem heredum domini Thome de Sancto Walerico uel aliquo modo aliter de terra de Horsepath inferiori et superiori quam predictis magistro et fratribus Templi in Anglia dimisi ad feodi firmam cum omnibus pert suis causa releuiorum custodiarum uel quarumlibet aliarum eschetarum seu alia quaque de causa fuerimus disseisiti dicti magister et fratres militie Templi de Anglia mihi et heredibus meis illas ix marcas quas nobis debuerunt et consueuerunt reddere pro dicta terra de Horsepath soluere non teneantur donec seysinam de predicta terra poterimus recuperare sed easdem ix marcas predictis heredibus domini Thome de Sancto Walerico persoluant si per eos fuerimus disseisiti non obstante carta predicti magistri Templi in Anglia quam habemus penes nos de predictis ix marcis nobis annuatim persoluendis Ut igitur [] Hiis testibus Waltero Foliot Radulpho Harang Ricardo Foliot Waltero filio Pagani de Gersind Radulpho de Saunford Theobaldo de Muret Willelmo de Leuekenor Galfrido et Iohanne de Templo clericis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter