utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170106

Charter
Charter Number: 00170106
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1247 - 1249
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Ricardus filius Iohannis dedi [] in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum deo et beate Marie et fratribus milicie Templi Salomonis totam terram meam quam habui in Horsepath[] cum toto bosco meo et cum omnibus aliis pert suis tam in dominicis homagiis redditibus quam in wardis releviis et omnibus aliis serviciis ad dictam terram spectantibus tenend et habend eisdem fratribus et eorum successoribus de me et heredibus meis in perpetuam elemosinam libere quiete pacifice et integre in boscis in planis in pratis in campis in viis et semitis in aquis stagnis et molendinis et in omnibus locis infra villam et extra faciendo inde mihi et heredibus meis servicium dimidii feodi unius militis pro omni servicio exaccione et demanda mihi et heredibus meis pertinentibus salvo servicio domini regis Ego vero [] Ut autem [] Hiis testibus domino Simone de Blosem[] domino Alano de Ferenham domino Radulpho de Saundford[] domino Alexandro de Chumbis domino Willelmo Wace domino Petro Foliot et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter