utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170126

Charter
Charter Number: 00170126
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Facta fuit hec conuentio die dominica proxima ante festum Gregorii pape anno domini mcclxiv inter fratrem Robertum Scrop tunc preceptorem de Saunford ex parte una et Robertum de Sanford ex alia uidelicet quod predictus frater R concessit ac dimisit predicto Roberto de Saunford duas partes unius uirgate terre in uilla de Gersindon que olim erat Iohannis Choche filii Hugonis Chochc de Gersyndon ad terminum uidelicet quousque Hugo filius Iohannis heres illius terre legitime fuerit etatis cum omnibus pert in pratis pasturis et omnibus aliis asiamentis ad dictam terram spectantibus reddendo inde annuatim domui Templi de Couele x s sterlingorum ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michelis v s et ad festum beate Marie in Martio v s pro omnibus secularibus seruitiis et demandis salua una libra piperis et forinseco seruitio quantum pertinet ad dictam terram In cuius rei [] Hiis testibus Thome de Fonte de Gersyndon Henrico Saurde eadem Iohanne filio Pagani de eadem Ernaldo ianitore de Couele Iohanne Eustachio de Whatele Iohanne de Gersyndon et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter