utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170137

Charter
Charter Number: 00170137
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1240 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis [] Matilda de Magno Ponte Oxon salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod ego in libera potestate mea et spontanea uoluntate mea concessi et quietum clamaui pro me et heredibus meis in perpetuum et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie et fratribus militie Templi Salomonis in Anglia totum ius meum quod habui et quod habere clamaui in quodam mesuagio cum pert in Oxon in parochia sancte Marie Magdalene in illo uidelicet quod Andreas Marescallus aliquando tenuit et unde placitum fuit aliquando coram iustitiariis domini regis apud Westm inter predictos fratres et me per breue domini regis Et pro hac concessione et quietum clamantia et confirmatione predicti fratres dederunt michi pro bono pacis unam marcam argenti in gersumma ad magnum negotium meum Ut igitur [] Hiis testibus Petro filio Thoroldi tunc maiore Oxon Ricardo Aurifabro et Thome de Sancto Edwardo tunc prepositis Oxon Thoma filio Walteri Iohanne de Kingeston Simone Balehorn Willelmo le Sauser Andrea de Wlgerecot et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter