utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170209

Charter
Charter Number: 00170209
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1211
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis [] Petrus Talemacch[] eternam salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum dedisse [] deo et beate Marie et fratribus militie Templi Salomonis in liberam et puram et perpetuam elemosinam absque omnibus secularibus seruitiis et exactionibus triginta unam acras terre in uilla de Stokes de dominico meo in escambio unius uirgate terre quam eis donaui in uilla de Tethswrth et carta mea confirmaui nec warantizare potui contra unam assisam quam mater mea super me arramiauit illarm scilicet uirgatam terre quam Ricardus Gladewinus tenuit et quia predictam uirgatam terre predictis fratribus contra predictam assisam warantizare non potui predictas triginta et unam acras in escambium predicte uirgate ipsis dedi et concessi scilicet in Chirchecroft iii acras propinquiores domui Iohannis Labur preter unam acram et in Hangedelonde vi acras propinquiores uille de Stok et in Haselden iii acras et in quarentena iuxta Witefeldingefeld viii acras que se extendunt ad uiam de Leuekenor et in Middilforlongo unam acram propinquiorem terre Ricardi Hare et in quarentena que uocatur Forteneacris vi acras et in Flexforlongo iii acras et in Crisphulle duas acras prati tenend et habend libere et quiete bene et in pace in bosco in plano in pratis et pascuis in uiis et semitis et in aquis et in aliis aysiamentis ad eandem terram spectantibus Et si forte ego uel heredes mei post decessum matris mee predictam uirgatam terre recuperare possumus ipsa uirgata terre reuertetur ad predictos fratres inperpetuum et predicte triginta una acre ad me uel ad heredes meos reuertentur saluis fructibus ipsius anni de predictis triginta una acris integre predictis fratribus Et ego et heredes mei warantizabimus uel escambium faciemus si warantizare non possumus predictas triginta unam acras predictis fratribus contra omnes homines et omnes feminas donec predicta uirgata post decessum matris mee ad predictos fratres reuertatur et de ipsa in plena possessione fuerint Hiis testibus Simone de Pateshull Ricardo de Marisc Iacobo de Poterne Roberto de Almer Henrico de Ponte Aldemer Rogero Huscarl R Harang Simone clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter