utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00170244

Charter
Charter Number: 00170244
Cartulary Title: Sandford Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Protection
Date: 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Petrus filius Oliueri de Hasele concessi Ricardo Folioth de Werpisgraue coram Martino de Patishulle iustitiario itinerante domini regis quando idem Ricardus quietum mihi clamauit unam uirgatam terre in Hasele quam clamaui uersus eundem Ricardum coram eodem iustitiario quod si ita contingat quod aliquis uel aliqua aliquo tempore uersus me uel heredes meos clamet unde idem Ricardus aut heredes sui warantiam nobis facere debeant de dicta uirgata terre ego et heredes mei omnem diligentiam nostram et omne posse nostrum et fidele consilium et auxilium nostrum in omnibus ad custum ipsius Ricardi et heredum suorum eidem Ricardo et heredibus suis plene exhibebimus ad eandem uirgatam terre optinendam et defendendam cum eodem Ricardo et heredibus suis contra eosdem clamantes et aliquo iure ipsam terram petentes In cuius rei [] Hiis testibus Martino de Patishull Willelmo de Raleye clerico eius Laurentio abbate de Thame Galfrido Gibbawin Willelmo de Scalebroc Willelmo decano de Hasele Roberto le Bel et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter