utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00180221

Charter Number: 00180221
Cartulary Title: Feudal Documents from the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1184
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Gaufridus dei gratia Elyensis ecclesie minister et Robertus prior ecclesie de Meretun[] omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem Uniuersitati uestre notum esse uolumus controuersiam que uertebatur in presentia nostra ex mandato domini Lucii Pape tercii inter abbatem Samsonem et monachos sancti Edmundi et Robertum clericum de Screidefeld super ecclesia sancte Marie de Waineflet et eius capella hoc fine sopitam fuisse Scilicet quod moniales de Stikeswald quarum nomine Robertus predictam ecclesiam tenebat eam in perpetuum tenebunt et reddent ecclesie sancti Edmundi de eadem ecclesia nomine transaccionis singulis annis xl sextaria salis in festo sancti Petri ad uincula apud Waineflet Capella autem de Waineflet libera manebit ecclesie sancti Edmundi et monachis eiusdem loci Ita quod per monachos occasione illius capelle in nullo ledatur ius matris ecclesie et precipue ut monachi uel monachi qui ibi manserint uel illuc uenerint extra antiqua septa illius capelle nullum in parrochiale exerceant neque in mari neque in terra Nec in eadem capella aliquis presbiter secularis nomine monachorum nichil de consensu matris ecclesie ministrabit Conuenit etiam quod nullam nisi religiosam personam ad uiaticum uel penitentiam suscipiendam monachi ibidem admittant nisi fuerit pro penuria sacerdotis matris ecclesie et egrotanti immineat mortis articulus Prefatus autem Robertus toto tempore uite sue ecclesiam supradictam de monialibus tenebit reddendo singulis annis xx sextaria salis nomine pensionis Abbas uero de Bardeneia qui in uita sepedicti Roberti bizantium unum a prefatis monialibus recipit et post eius decessum ii marcas de ecclesia ipsa ab eisdem est recepturus litteris suis nobis significauit quod compositionem que de auctoritate nostra et uoluntate et assensu partium fieret ratam haberet et firmiter obseruaret Adiectum est etiam et fidei religione utrobusque firmatum quod per hanc transaccionem remisse sint undique omnes controuersie et omnes iniurie a quacunque persona cuiusque persone ab alterutra parte illata Promiserunt etiam unanimiter quod nullus eorum quos contingebat negotium istud alii iamsupradicta ecclesia aut eius aliqua portione in posterum mouebit questionem aut motam per summissam aut submittendam personam suscitabit Hanc autem transaccionem se firmiter obseruaturos abbas sancti Edmundi et frater Hugo canonicus procurator monialium litteris ex inde rati habitionis exhibitis ex parte monialium et antedictus Robertus sub presentia nostra assidente et uenerabili fratre nostro Hugone Dunelmensi episcopo fide interposita promiserunt et nos eandem sigillorum appositione communimus et auctoritate apostolica confirmauimus Acta sunt hec anno ab incarnatione domini mclxxxiiii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter