utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00190039

Charter Number: 00190039
Cartulary Title: Cartulary of Bushmead Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1255
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Glouc[] in octabis sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo nono coram Johanne abbate de Burgo sancti Petri magistro Simone de Wauton[] Roberto de Shotindon[] Nicholao de Haulo et Johanne de Kaue iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Johannem priorem de Bisshemade querentem per fratrem Simonem de Colesden[] canonicum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum de Bello Campo de Eton[] per Thomam de Cernes positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de hoc quod idem Willelmus permitteret ipsum priorem habere liberam multuram in molendino ipsius Willelmi de Eton[] et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit et concessit pro se et heredibus suis quod predictus prior et successores sui et ecclesia sua de Bisshemade de cetero habeant in predicto molendino primam multuram post illud quod sursum inuentum fuerit in binna in liberam et perpetuam elemosinam acquietanciam de tolneto quocienscunque eis ibidem molere placuerit in puram et perpetutam elemosinam in perpetuum Et predictus Willelmus et heredes sui warantizabunt acquietabunt et defendent eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte predictam multuram secundum quod predictum est ut puram elemosinam suam liberam et quietam absque seruicio aliquo inde faciendo contra omnes homines in perpetuum Et idem prior recepit predictum Willelmum et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua predicta in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter