Charter Document - 00200113
Charter Number: 00200113
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud uetus Templum a die Pasche in xv dies anno regni Regis Johannis vj Coram ipso domino Rege Gaufrido filio Petri Simone de Pateshulle Jacobo de Poterne Eustachio de Fauconberge magistro Radulfo de Stokes Godefrido de Insula Osberto filio Heruei Waltero de Creping[] Justic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus Inter Warinum abbatem de Wardon et Wiskard[] Leidet et Margeriam uxorem eius de xx acris terre cum pertinenciis in Wardon et de pastura ad cc oues in eadem uilla unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Wiskard[] et Margeria recognouerunt predictam terram et predictam pasturam ad cc oues esse jus predicti abbatis et conuentus sancte Marie de Wardon scilicet totam terram illam quam ipsi abbas et conuentus habent ex dono ipsius Wiskardi et Margerie inter Pesehill[] et riuulum qui est propinquior vie que tendit de Ferendone uersus Wardon et que terra abutat super Otereswellessike et in alio capite super uiam que tendit de grangia ipsius abbatis uersus Biffeld Ita quod idem abbas et conuentus de Wardon et successores eorum habeant et teneant totam predictam terram cum pertinenciis in liberam et perpetuam et puram elemosinam quietam ab omni seculari seruitio et exactione et predictam pasturam ad cc oues Reddendo per annum j marcam argenti ad duos terminos anni scilicet ad Pascha dimidiam marcam et ad festum sancti Michaelis dimidiam marcam pro omni seruitio Ita quod predicti abbas et conuentus et successores eorum communicabunt cum eisdem Wiskard[] et Margeria et heredibus eorum et hominibus eorum ubique in montibus de Wardon et in campis de Wardon in perpetuum Et preterea idem Wiskard et Margeria pro se et heredibus ipsius Margerie concesserunt predictis abbati et conuentui et successoribus suis quod ipsi preter cc oues habeant in perpetuum singulis annis infra Pascha et Natiuitatem sancta Johannis Baptiste tantum pro octo dies quando uoluerint cccc oues in pastura illa ita quod ipsi in pastura illa libere et sine contradictione ducent et reducent illas cccc oues ad tondendum si uoluerint per viij dies sicut dictum est Et quod ipsi habeant liberum egressum et regressum ad alia aueria sua ad terras suas colendas et ad alia negotia sua facienda Et preterea ad dilatandum uiam suam concesserunt predictis abbati et conuenti et successoribus eorum latitudinem unius acre de pastura sua uersus montes de Wardon de longo in longum iuxta uiam de grangia ipsius abbatis usque ad terras eorum Et pro hac recognitione et concessione et fine concordie predictus abbas dedit predictis Wiskard[] et Margerie centum solidos sterlingorum