Charter Document - 00200143
Charter Number: 00200143
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1199
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of Old Wardon, Bedfordshire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1199
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis facta est hec composicio anno dominice incarnacionis mcxcix ad Pentecosten inter monachos sancte Marie de Sartis et canonicos sancti Pauli de Neweham utriusque ecclesie consensu et bona uoluntate Uidelicet quod prefati monachi dabunt predictis canonicis annuatim iiii marcas argenti scilicet duas ad festum sancti Michaelis et duas ad Pasca pro omni genere decimarum omnium terrarum quas idem monachi habebant prefato dominice incarnationis anno ubique in parochiis eorundem canonicorum Ita tamen quod idem canonici habebunt decimas de omnibus aliis terris monachorum de quibus ante hanc composicionem decimas habebant scilicet de omnibus terris quas monachi habent in Goldinton excepto Mulnescroft et una acra quam habent ex dono Hugonis de Goldinton Et in Rauesd[] de dimidia uirgata terre quam habent de Alexandro Ruffo Et in Sudgifle de terra apud Frogenale quam habent de Roberto del Alnei et iacet pro iiii acris et de quator acris que fuerunt Willelmi de la Burne scilicet una al Ho et tres alibi in campis de Sudgiuele et de tribus al Ho que fuerunt Alwini le Cleuer et de omnibus terris Hugonis Mauclerc adquisitis post mortem ipsius excepto masuagio et gardino et bosco ipsius Hugonis que monachi sartauerunt et de omni terra Ricardi filii Marker que monachis prouenit postquam ipse Ricardus exiliatus est et de terra quam idem Ricardus dedit monachis cum Johanne filio suo et de terra quam Augustinus de Mulho dedit monachis cum duobus filiis suis et de terra quam Anketillus de Sudgd[] dedit monachis cum Clemente nepote suo et de sex acris quas habent de Willelmo Thurgot et de duabus de Roberto de Kerdindone et de i acra et de i foreria de Willelmo filio Radulfi et de duabus acris al Ho de Inclusa de Kerdintone et de dimidia de uxore Stephani Et in Stanford de terra Roberti de Broi excepto masuagio et gardino ipsius Roberti quod monachi sartauerunt et de terra quam Robertus del Alnei dedit monachis cum matre sua et de terra Roberti le Moine et de duabus acris quas Milo de Stanford dedit pro anima fratris sui et de terra quam habent ex dono uel uenditione Johannis le Bel ubique Itaque tam ex istis terris que nominatim hic expresse sunt quam ex aliis quas prefati monachi adquirent in posterum ubique in parochiis predictorum canonicorum quas habent uel habituri sunt decimas in garbis soluent eis non obstante aliquo priuilegio ab eis impetrato uel in posterum impetrando exceptis terris ante non cultis uel sartatis uel deinceps sartandis de quibus monachi decimas soluere non tenentur sicut nec de nutrimentis pecorum suorum nec de molendinis suis Antiqua sane compositione illius unius marce inter prefatos monachos et ecclesiam de Sudgiule salua permanente Utque huius actionis pagina stabilis et rata maneat inperpetuum altera pars eius que penes canonicos habetur sigillis domini Ricardi archidiaconi de Bedeford et Willelmi abbatis de Rieuallis et Warini abbatis de Wardon premunitur Et pars illius altera quam monachi habent sigillis prefati archidiaconi et Radulfi prioris et capituli sancti Pauli de Neuham consignatur Hiis testibus magistro Ricardo archidiacono de Bedeford magistro Rogero de Luitone Nicholao decano de Rauesd[] magistro Alexandro de Aunestou []