utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00210157

Charter 00210157
Charter Number: 00210157
Cartulary Title: Cartulary of God's House, Southampton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1274 - 1275
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod anno domini mcc septuagesimo quarto modo subscripto in festo sancti Gregorii pape conuenit inter Robertum de Knoel tunc priorem Domus Dei de Suthampton et fratres et sorores eiusdem Domus ex una parte et Willelmum Dunton et Robertum filium suum ex altera uidelicet quod dicti prior et fratres et sorores concesserunt et dimiserunt predictis Willelmo et Roberto medietatem unius burgagii in uilla Noui Burgi in insula Uecta iacentem in australi uico predicte uille inter mesuagium quod fuit Willelmi Gumbel et mesuagium predicti Willelmi Dunton habend et tenend de nobis et successoribus nostris quo aduixerint libere quiete integre et pacifice reddendo inde annuatim domino Noui Burgi sex denarios et nobis et successoribus nostris octodecim denarios uidelicet ad Pascha sex denarios ad festum sancti Michaelis sex denarios et ad natale Domini sex denarios pro omnibus seruitiis exactionibus et demandis ad nos uel ad successores nostros pertinentibus Dicti uero Willelmus et Robertus nullum uastum aut deteriorationem in dicta medietate burgagii cum suis pertinentiis facient sed eam cum suis edificiis et aliis pertinentiis emendabunt reparabunt et sustinebunt competenter sumptibus suis propriis quamdiu uixerint Post mortem uero dictorum Willelmi et Roberti nullus heredum uel successorum suorum aliquid iuris ratione istius concessionis in dicta medietate burgagii cum suis pertinentiis poterunt uendicare set statim predicta medietas burgagii cum suis pertinentiis libere et quiete ad priorem et fratres predictos et eorum successores reuertetur In cuius rei robur et testimonium huic scripto cyrographato alternatim sigilla partium sunt appensa Hiis testibus Willelmo de la Mare Roberto Nuisus Nicholao de Christi ecclesia Nicholao clerico Waltero Alayn Waltero de Aula Thoma Thurston Willelmo Skering Willelmo de la Berte Thoma clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter