utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220310

Charter Number: 00220310
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1241
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta anno gratie millesimo ccxli die sancti Ualentini inter Nicholaum priorem et conuentum de Dauentre ex parte una et Willelmum filium Nigelli de Dauentre ex altera uidelicet quod dicti prior et conuentus dederunt et concesserunt dicto Willelmo unam acram terre in campis de Draytone scilicet unam dimidiam acram super Tunstale et alteram dimidiam acram super Dunnungiswelle tenend et habend sibi et heredibus suis in perpetuum in eschambio pro una acra quam dictis Willelmus dedit dictis monachis illam scilicet acram que iacet iuxta buttos monachorum extra uillam de Dauentre ex parte orientali habend eisdem monachis et successoribus suis in perpetuum et sciendum est quod utraque pars dictam terram alteri inperpetuum contra omnes gentes warantizabit et acquietabit In cuius rei testimonium presens scriptum in modo cirographi inter partes est confectum et sigillis eorundem corroboratum Hiis testibus domino Waltero filio Simonis Johanne Gemme Johanne Bainel Waltero filio Jordani Henrico Coco Rogero Porter Roberto filio Nigelli Johanne de Neubot et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter