utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220340

Charter Number: 00220340
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1217
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Jacobus prior et conventus de Daventre dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Ade de Watford pro homagio et servicio suo unam dimidiam virgatam terre in Drayton cum manso illo quod est propinquius illi mansioni quam dictus Adam tenet de Galfrido Portario nostro cum omnibus aliis pertinenciis suis in villa et extra villam videlicet quam Willelmus Gemme de Drayton dedit nobis in liberam elemosinam tenend et habend prefato Ade et heredibus suis de nobis et successoribus nostris integre libere quiete reddendo inde annuatim elemosinario domus nostre ad usus pauperum vi solidos sterlingorum inperpetuum pro omni servicio et exaccione ad nos vel successores nostros pertinente ad quatuor terminos anni scilicet ad Natale domini x et viii d ad Pascha x et viii d ad festum sancti Johannis baptiste x et viii d et ad festum sancti Michaelis decem et viii d In testimonium autem huius nostre donacionis concessionis et confirmacionis presenti scripto sigillum domus nostre apposuimus Hiis testibus Willelmo milite Johanne Gemme Johanne Bainel et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter