utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220392

Charter Number: 00220392
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Dunstaple in crastino apostolorum Simonis et Jude anno regni regis Henrici filii regis Johannis duodecimo coram S de Segrave Willelmo filio Warini Willelmo de London Willelmo Basset iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Stephanum de Mora petentem et Willelmum de Daventre tenentem de una virgata terre cum pertinenciis in Norton unde idem Willelmus vocavit ad warantiam Walterum priorem de Daventre qui venit et ei warantizavit Et unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter predictos Stephanum et Willelmum in prefata curia scilicet quod predictus Stephanus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse ius ipsius prioris ut illam quam idem prior et ecclesia sua de Daventre habunt de dono Matilde de Turneby cuius heres ipse Stephanus est et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis prioribus ecclesie predicte et predicto Willelmo et heredibus suis inperpetuum Et idem Stephanus et heredes sui warantizabunt predicto priori et successoribus suis prioribus ecclesie de Daventre totam predictam terram cum pertinenciis contra omnes homines Et pro hac recognicione remissione quieta clamacione fine et concordia predictus prior pro se et sucessoribus suis prioribus predicte ecclesie concessit ipsi Stephano ii solidos per annum percipiendum ipsi Stephano et heredibus suis de uno mesuagio cum pertinenciis in Daventre quod Robertus Gog tenuit Et idem prior concessit ipsi Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis suis habend et tenend ipsi Willelmo et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis prioribus ecclesie de Daventre inperpetuum reddendo inde annuatim ii solidos scilicet ad Pascha xii d et ad festum sancti Michaelis xii d pro omni servicio salvo forinseco servicio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter