utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220463

Charter Number: 00220463
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1239
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamton in octabas sancti Martini anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quarto coram Ricardo abbate de Croyland Roberto de Lexinton Radulfo de Suleg Willelmo de Culewrth Wydon Wake Roberto de Haya et Simone de Hales iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Norton petentem et Nicholaum priorem de Daventre quem Emma Crok vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de medietate dimidi virgate terre et unius mesuagii cum pertinenciis in Staverton Et unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior recognovit predictam terram et mesuagium cum pertinenciis esse ius ipsius Willelmi et illa ei reddidit in eadem curia habend et tenend eidem Willelmo et herdibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua de Daventre inperpetuum Reddendo inde annuatim decem et octo denarios ad duos terminos scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum sancti Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio quantum ad predictam terram et mesuagium pertinet Et pro hac recognicione fine et concordia idem Willelmus dedit predicte priori dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter