utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220494

Charter Number: 00220494
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Permission
Date: 1215 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Jacobus prior de Daventre de eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos intuitu caritatis concessisse dilecto domino et amico nostro Rogero de Welton filio Willelmi filii Stephani de Welton quod nos recipiemus ad presentacionem suam unum clericum in monachum quam sit etatis decem et octo annorum ad minus bone fame et qui sciat legere et cantare in libro sufficienter qui pro ipso et pro omnibus suis tam vivis quam defunctis et precipue pro salute anniversarii Willelmi patris sui et Stephani avi sui de Welton divina officia celebrabit Qui ita receptus in primo ingressu suo vestes sibi ad monachum necessarias providebit Cum vero factus fuerit monachus si processu temporis obierit vel aliquam culpam forte comiserit per quam monachatum apud nos omnino amittat secundum statuta regula sancti Benedicti tunc alium clericum recipiemus in monachum ad presentacionem prefati Rogeri de Welton sub forma predicta Et hoc concessimus tam eidem Rogero de Welton quam heredibus suis de nobis et successoribus nostris inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Adam persona de Welton Johanne decano de Fardynston Thoma de Baddeby et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter