utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220500

Charter Number: 00220500
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1247
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northamton a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkilby Gilberto de Preston Magistro Simone de Wauton et Johanne de Cobbeham iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Malore petentem et Nicholaum priorem de Daventre tenentem de advocacione capelle de Welton cum pertinenciis unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in eadem curia Scilicet quod predictus Robertus recognovit predictam advocacionem eiusdem capelle cum pertinenciis esse ius ipsius prioris et ecclesie sue de Daventre et illam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie predicte inperpetuum Et pro hac recognicione remissione quieto clamacione fine et concordia idem prior dedit predicto Roberto ii marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter