Charter Document - 00220503
Charter Number: 00220503
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1141 - 1143
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Petition
Date: 1141 - 1143
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Domino suo et coepiscopo Alaxandro Lincolniensi Ricardus de sancto Asaph[] episcopus vices eius in parochia sua peragens perpetuam in domino salutem Notum sit caritati ac dilectioni vestre domine quod capella de Welton que ecclesie sancti Augustini de Daventre pertinebat et pertinet rogatu et requisicione duorum sacerdotis et parochianorum ville eiusdem in ecclesiam dedicavi Quo circa dignitatem vestram humiliter expostulo quatenus accioni mee silibet faveatis et scripto vestro et sigillo quod fecerim confirmetis scilicet ut corpora sepulture tradenda ad matrem ecclesiam de Daventre sicut antea deferantur nisi concessu monachorum apud Weltonam remaneant Hanc vero dedicacionem priusquam ego fecerem loci illius sacerdos Willelmus deinceps de eisdem sicut de monachis Daventreis tenuisse recognovit et deinceps de eisdem sicut de dominis suis tenere velle quam capella sua ecclesie eorum menbrum erat et illi soli alio non perticipante pertinebat Clavem itaque me vidente cum ceteris qui aderant priori reddidit et iterum de manu mea et de manu prioris eandem dum vixerit habituram et servituram suscepit Recognovit eciam et se in capitulo sancti Augustini de Daventre anno illo quo mortuus est rex Henricus fuisse audisse et vidisse ubi Willelmus de Novo Mercato capellam predictam quam pater suus et ipse de ecclesia sancti Augustini de Daventre iniuste et violenter abstraxerant reddidit et patris sui reatu cognito patri et sibi veniam et absolutionem postulavit Nichilominus et Fulco Trussel Willelmi predicti nepos qui ville nunc temporis presens assistens cartam donacionis avunculi sui probis hominibus ordinis tam laici quam clericalis quam donacionis immo potius reddicioni interfuerant astantibus et testimonium ferentibus audivit et audite non repugnavit Set eidem per omnia gratienter assensit Denique Christi pauperum prefate sancti Augustini ecclesie societatem priore sibi donante accepit et ecclesie et fratribus et eorum utilitati se per omnia et ubique fauturum fiducialiter spopondit et fidei ne quod absit vacilaret promissio dextera sua dextere mee immissa sacramento astruxit Valeat in domino sanctitas vestra Testibus Galfrido capellano Alaxandri episcopi Eadwino de Haddon Willelmo de Berckeby et aliis