utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220506

Charter Number: 00220506
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1138 - 1139
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod Rotius de Hoctona tercio anno regni regis Stephani ecclesie sancti Augustini de Dauentre et monachis ibidem deo seruientibus in capitulo presentibus illam totam terram quam habuit in Throp et in Weltona quam et ipsa eadem ecclesia antea tenuerat a tempore Willelmi iunioris pro salute anime sue et omnium suorum in perpetuam elemosinam dedit et concessit Pro ea tamen annis singulis ipse et heredes eius post ipsum x solidos pro omnimoda consuetudine et seruicio monachis largientibus accepturi ad hos terminos ad festum uidelicet sancti Michaelis v solidos solutos uel deprecatos et ad Pascha alios v similiter solutos uel deprecatos Et ut hanc donacionem libencius et amabilius faceret dederunt ei xx solidos prior Osbertus et Hugo de Leycestria qui hanc eandem terram cum ceteris beneficiis ecclesie sancti Augustini longo tempore ante contulerat Insuper illi [concesserunt] iam ad fratrem suscepto simul cum conuentu annuente ut quemcumque posceret Dauentreie monachus fieret et non monachus mortuus iaceret tercia parte bonorum suorum omnium secum oblata Quod et de corpore uxoris sue concessum est Presens enim et illa fuit et donacioni predicte elemosine gratanter assenciens et eandem ex parte sua faciens et se Dauentreie sepeliri constituens Preterea tamquam pii parentes de filio suo Petro curam habentes et per eum liberationi animarum suarum deo permittente consulere uolentes petierunt et inpetrauerunt ut si uellet et non coactus deposceret cum ad inteligibilem etatem peruenerit monachus fieret litteris ante decem annis ad minus eruditus et in die suscepionis a patre per omnia susticienter uestitus Testibus hiis ex parte Rotii Auicia uxore sua Waltero fratre eiusdem Rotii Willelmo et Wlrico hominibus suis Ex alia parte Hugonis de Leycestrie Osbertus capellanus eius Willelmo presbitero Alano presbitero de Buckeby et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter