utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220537

Charter Number: 00220537
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1190
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
[h]ec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhampton anno regni regis Ricardi primo die veneris proximo ante nativitatem sancti Johannis Baptiste coram B abbate Burgi H archidiacono Ebyricensi Radulfo filio Stephani Galfrido filio Petri Ricardo de Perco Michaelo Belech Magistro Johanne Kent iusticiariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter priorem de Daventre et Hyngritham filiam Modene de ii virgatis terre et i molendino in Welton Unde assisa summonita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predicto priori et conventui predicti loci remanet inperpetuum predicta terra cum molendino quieta de predicta Hyngritha et heredibus suis Et predictus prior et conventus concedunt Hyngrite i dimidiam virgatam terre de villenagio in Welton illam scilicet quam Willelmus clericus tenuit tenend in vita sua per servicium i libri cimini per annum pro omni servicio quod ad priorem vel conventum pertinet reddendo illam libram singulis annis ad natale domini et post obitum illius Hyngrithe redebit predicta dimidia virgata terre predicto priori et conventui quieta de heredibus Hyngrithe
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter