utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220556

Charter Number: 00220556
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1225
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta inter dominum Walterum priorem et monachos de Dauentre ex una parte et Galfridum Caterich de Throp ex alia anno gratie millesimo ccxxv mense maii uigilli sancte Trinitatis de una placeta terre in uilla de Throp que iacet iuxta aliam placetam que fuit aliquando Herberti hominis monachorum unde controuersia fuit aliquando inter dictos priorem et monachos et dictum Galfridum uidelicet quod prefatus Galfridus quietas clamauit omnimodo et heredibus suis in perpetuum prefatis priori et monachis et successoribus suis duas partes eiusdem placete Et prior et monachi quietum clamauerunt dicto Galfrido et heredibus suis terciam partem placete sine aliquo clamio de cetero de se et successoribus suis inde faciendo In testimonium autem huius concordie fideliter ab utraque tenend presens cyrographum sigillo memorati prioris et sigillo dicti Galfridi huic inde appositis confirmatum est Hiis testibus Warnerio de Throp Simone de Throp Thoma Schirmer Henrico milite Roberto filio Herberti et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter