utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220638

Charter Number: 00220638
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1240 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter Nicholaum priorem de Dauintre et conuentum eiusdem loci et Hugonem de Capes mediantibus uenerabili patre Hugone Couentriensi et Lychefeldiensi episcopo et domino Rogero de Welton consiliariis et amicis eiusdem Hugonis et aliis probis uiris ex altera uidelicet quod idem Hugo de Capes concessit et quietum clamauit pro se et heredibus suis eisdem priori et conuentui totum ius et clamium quod habuit uel habere potuit in quadam pastura que uocatur Gosecroft et concessit quod dicta pastura clausa remaneat sicut Hugo Russel eam clausit Concessit etiam eisdem priori et conuentui quod capitale mesuagium eorum quod dictus Hugo Russel aliquando de eis tenuit in Faluisle cum domibus erectis fossatis et muris leuatis sicut predictus Hugo Russel illud clausit clausum remaneat inperpetuum et de domibus tenencium eorum in Faluisle concessit ut stent in perpetua pace sicut idem Hugo Russel eis erigere et stare permisit Concessit etiam pro se et heredibus suis eisdem illa uenella quod uocatur Schiteburlan iuxta fontem sancte Brigide quam prefatus Hugo Russel pro communi utilitate manerii de Faluisle obstrusit obstrusa remaneat et iter quod aperuit ad commodum totius manerii iuxta Gosecroft quod uocatur iter ad nouum pontem commune iter remaneat sicut idem Hugo illud aperuit in perpetuum Pro qua quidem concessione et quieta clamacione dederunt et concesserunt predicti prior et conuentus eidem Hugoni de Capes in excambium duas acras terre de eorum dominio in Faluisle cum pertinenciis scilicet unam acram terre super Banelond in campo aquilionari iuxta terram Willelmi Coci et Roberti Askil et unam acram terre in campo australi iuxta terram Willelmi Hylberd et dimidiam marcam annui redditus habend et tenend eidem Hugoni et heredibus suis libere et quiete inperpetuum et redderit ei et heredibus suis dictam dimidiam marcam annui redditus apud Faluisle ad hos terminos uidelicet ad festum sancti Michaelis quadraginta denarios et ad Pascha quadraginta denarios fideliter et absque contentione et poterit idem Hugo et sui heredes pro dicto redditu annuo eos et eorum successores et eorum tenentium in ipso manerio si necesse fuerit distringere quocienscumque in solutione cessaberint ad terminos supra contentos et promiserunt dicti prior et conuentus pro se et successoribus suis in uerbo domini et dictus Hugo de Capis pro se et heredibus suis iurauit quod hanc conuencionem in omnibus et per omnia fideliter warantizabunt et obseruabunt In huius rei testimonium presens scriptum inter eos in modum cyrographi est confetum sigillorum eorum una cum sigillis predicti domini episcopi et Rogeri de Welton alternatim munitum Hiis testibus Thoma de Wimundeham precentore Lychef Waltero filio Symonis de Dauintre Eustachio de Watford Symone de Throp Stephano decano de Norton Willelmo de Esseby Symone de Esseby et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter