utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220670

Charter Number: 00220670
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1208
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northampton die martis proxima post clasum Pasche anno regni regis J nono coram ipso domino rege G filio Petri Willelmo Briwere Simone de Patshulle Radulpho de Arden iusticiariis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Johannem le Poher petentem per Robertum de Spechele positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Alennium priorem de Daventre deforcientem de advocacione ecclesie de Suthrop unde recognitio ultime presentacionis summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognovit et concessit predictam advocacionem predicte ecclesie esse ius predicti Alennii prioris de Daventre et eiusdem loci conventus et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Alennio priori de Daventre et eiusdem loci conventui et successoribus suis inperpetuum Et predictus prior et conventus receperunt predictum Johannem in omnibus oracionibus et beneficiis suis que facturi sunt in ecclesia de Daventre
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter