utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220693

Charter Number: 00220693
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1226
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuencio facta anno ab incarnacione domini millesimo ccxxv in octabis beati Stephani prothomartyris inter Nicholaum priorem et conuentum de Dauentre ex una parte et dominum Willelmum de Monteacuto ex altera uidelicet quod predictus Willelmus recognouit ius dictorum prioris et conuentus de Dauentre racione matricis ecclesie de Magna Preston que pertinet ad eosdem et in recognitionem recti concessit eisdem monachis de Dauentre pro salute anime sue et Agnetis uxoris sue et omnium suorum uiuorum et mortuorum omnes decimas garbas de dominico suo in parua Preston cum omnibus minutis decimis quas sancta ecclesia habet uel habere debet Preterea concessit et dedit predictis monachis quatuor acras et unam rodam terre in inlonde et unam rodam terre in occidentali parte gardini sui illam scilicet que iacet iuxta goftas Willelmi Fulhosle et Reginaldi Waszapit Pretera concessit eisdem monachis duas uaccas habend cum propriis uaccis suis in pastura sua extra parcum cum viginti ouibus et pannagium ad quinque porcos in parco suo quando ibi fuerit pannagium Predicti uero prior et conuentus de Dauentre inueninet unum capellanum sufficientem in parua Preston singulis diebus diuina celebrantem in capella de parua Preston uidelicet quando dominus Willelmus de Monteacuto uel Agnes uxor eius uel eorum heredum ibi sunt residentes et predictus capellanus et eius clericus erunt de mensa dictorum Willelmi et Agnetis uxoris sue et heredum suorum quamdiu ibi moram fecerint et si capellanus infirmius fuerit mittet pro cibo suo Prior uero et conuentus de Dauentre cooperient cancellum dicte capelle Dominus Willelmus de Monteacuto et heredes sui corpus eiusdem In cuius rei testimonium presens cyrographum inter eos est confectum cuius una pars remanet cum sigillo predictorum prioris et conuentus de Dauentre penes domini Willelmi de Monteacuto et altera pars ipsius cyrographi est penes predictos monachos de Dauentre Hiis testibus domino Waltero filio Simonis de Dauentre Willelmo milite de eadem domino Philippo de Pyrie Thoma de Burtona et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter