utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220697

Charter Number: 00220697
Cartulary Title: Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini millesimo centesimo quinquagesimo ego Laurencius Couentrensis ecclesie prior totusque conuentus dedimus et concessimus in perpetuam elemosinam priori et monachis de Dauentre ecclesiam de Asseby in feudo nostro sitam cum tribus uirgatis terre que ad eam pertinent et cum aliis suis pertinenciis et ecclesiam de Adduna similiter in terra nostra sitam cum duabus uirgatis terre quas eidem ecclesie assignauimus saluo tamen iure et consuetudine decimacionum et aliorum omnium que nostra ecclesia de Winewic de predictis habuit ecclesiis Hec uero supradicta beneficia libere et honorifice teneant et de nostra ecclesia recognoscant absque omnium redditum excepta una libra incensi quam annuatim ante natiuitatem domini nostre ecclesie persoluent
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter