utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220730

Charter
Charter Number: 00220730
Cartulary Title: Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Exchange
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta anno domini millesimo ducenetismo quinquagesimo ad festum sancti Petri aduincula inter Nicholaum priorem et conuentum de Dauentre ex una parte et Stephanum le Freman de Westhaddon ex altera uidelicet quod dicti prior et conuentus dederunt et concesserunt pro se et successoribus suis inperpetuum dicto Stephano et heredibus suis totam terram subscriptam cum pertinenciis suis in campis de Westhaddon uidelicet in campo australi unam rodam super Banlond unam dimidiam acram ad Medwedich cum cheniciis et unam rodam proprie uille super Newedich et unam rodam que se extendit usque in Hawethorn et unam rodam super Weytebure et unam rodam ad Folewelle iuxta terram eiusdem Stephani In campo boriali unam rodam que se extendit in Holewelle iuxta terram eiusdem Stephani cum quadam parte terre contra eandem rodam iuxta le Sichec et unam rodam iuxta le Fiche sub le Hokedemor et unam dimidiam acram inter le Porteweys iuxta terram Simonis prepositi In escambio quod nobis fecit predictus Stephanus et concessit pro se et heredibus suis pro capitali selione super Hauisplash in campo australi et una roda super Routeswelle et unam rodam prati iuxta pratum dicti prioris ad Colubrig et totam terram suam quam habuit in Cringel uidelicet unam goram et capitalem selionem et dimidiam acram que se extendit super dictam selionem et pro alia selione que iacet iuxta terram Simonis Crile et quicquid pertinebat ad uirgatam terre quam ipse tenet ad dimidiam uirgatam terre quam Willelmus de Cote tenuit de dicto Stephano in le Cringil et unam dimidiam acram inter le Porteweys iuxta terram dicti prioris ex parte orientali Hec autem omnia tenementa cum illorum pertinenciis utraque pars pro se et successoribus uel heredibus suis alteri inperpetuum warantizabunt In cuius rei testimonium presens scriptum immodum cyrographi inter partes est confectum et tam sigillo prioris et conuentus quam sigillo dicti Stephani huic inde appositis corroboratum Hiis testibus Petro de Holmo Waltero de Fraxinis Thoma filio Mageri et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter