utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220740

Charter Number: 00220740
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1232
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northampton a die sancti Johannis baptiste in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis sexto decimo coram Willelmo de Ral Roberto de Lexenter Radulpho de Norwic Ada filio Willelmi Ricardo Duket et Radulpho filio Reginaldi iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum le Kniht petentem et Nicholaum priorem de Daventre tenentem de dimidia virgata terre cum pertinenciis excepta dimidia roda in Westhaddon unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior recognovit totam predictam terram cum pertinenciis excepta predicta dimidia roda esse ius ipsius Roberti et illam ei reddidit in eadem curia habend et tenend ipsi Roberto et heredibus suis de predicto priore et successoribus suis et ecclesia sua de Daventre inperpetuum reddendo inde annuatim ii sol et vi den scilicet ad festum sancti Michaelis xv den et ad Pascha xv den et faciendo capitalibus dominis feodi illius forinsecum servicium quantum ad predictam terram pertinet pro omni servicio et exaccione Et pro hac recognicione reddicione fine et concordie idem Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue de Daventre totum ius et clamium quod habuit in uno tofto et crofto cum pertinenciis in predicta villa de Westhaddon scilicet in illo tofto et crofto cum pertinenciis que Willelmus Damisele quondam tenuit Et preterea idem Robertus dedit predicto priori dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter