utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220741

Charter Number: 00220741
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northampton die jovis proxima post Epiphaniam domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quarto coram Ricardo abbate de Croyland Roberto de Lexinton Radulpho de Dullyng Willelmo de Culewrth Roberto de Bruis Wydon Waky Roberto de Haya et Simone de Hales iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Nicholaum priorem de Daventre querentem et Robertum de Esseby deforcientem de consuetudinibus et serviciis que idem prior exigebat de predicto Roberto de libero tenemento suo quod de eo tenet in Westhaddon Et unde idem prior exigebat a predicto Roberto quod reddent ei per annum pro predicto tenemento v sol et forinsecum servicium Et quas consuetudines et quem servicium idem Robertus predicto priori non recognit Et unde placita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus concessit pro se et heredibus suis quod reddet singulis annis predicto priori et successoribus suis pro predicto tenemento v sol ad duos terminos scilicet ad Pascha ii sol et vi den et ad festum sancti Micahelis ii sol et vi den et forinsecum servicium cum acciderit quantum pertinet ad duas virgatas terre cum pertinenciis de eodem feudo in eadem villa inperpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis predicto Roberto et heredibus suis omnia areragia sua qua dicebat se habere occasione detencionis predictarum consuetudinum et serviciorum inperpetuum Et preterea idem prior dedit predicto Roberto quatuor marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter