utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220822

Charter Number: 00220822
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1188
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Northampton die dominica proxima post festum omnium sanctorum anno regni regis Henrici secundi xxxv coram Galfrido Eliensi episcopo et Johanne Cicestriensi archidiacono et Radulpho Murdac et Michaele Belet et Nigello filio Alaxandri et Roberto de Hardi et Henrico de Northampton iusticiariis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis qui tunc ibi aderant inter priorem et monachos de Daventre et Matildam filiam Reginaldi de una virgata terre cum pertinenciis in Westhaddon unde assisa de morte antecessorum summonita fuit inter eos in curia domini regis recognita si Reginaldus pater predicte Matildis fuit seysitus in dominico suo sicut de feudo de predicta virgata terre cum pertinenciis die qua obiit et si obiit post primam coronacionem domini regis et si eadem Matilda propinquior heres eius esset scilicet quod prefatus prior et monachi reddiderunt prenominate Matilde predictam virgatam terre cum pertinenciis suis quam versus illos calumpniaverat sicut predictum est tenend illam inperpetuum ipsam Matildam et heredes eius de predicto priore et monachis pro quinque solidis per annum Reddendo ad duos terminos scilicet ad festum sancti Micahelis ii solidos et vi d et ad Pascha ii solidos et vi d Hanc veto predictam virgatam terre tenebunt homines prioris et monachorum qui illam die istius convencionis tenuerunt a die huius convencionis usque ad proximum Pascha sequens et post predictum terminum prior et monachi deliberabunt predicte Matilde prenominatam virgatam terre cum pertinenciis salvis fructibus illius virgate terre de eodem anno qui remanebunt hominibus prioris et monachorum qui eam prius tenuerunt nec licet priori nec monachis nec hominibus eorum domos a predicta virgata terre removere nec inpeiorare nec arbores evellere infra terminum statutum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter