utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220868

Charter Number: 00220868
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1235
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris abbas sancti Jacobi prior sancti Andree Northampton et prior de Esseby salutem in domino Cum causa que inter priorem et conventum de Daventre vertebatur ex una parte et abbatem et conventum de Pipewell ex altera anno gratie millesimo ducentisimo tricesimo quinto ad festum sancti Nicholai super decimis terrarum quas ipsi abbas et conventus de Pipewell habent infra limites parochie ecclesie de Coldesseby a domino papa videlicet et felicis memorie Gregorio nono nobis comissa fuerit audienda et appellacione remota fine debito terminanda partes coram nobis secundum mandatum apostolicum in is fecimus vocari et auditis huic inde querela post multas altercationum questiones lis amicabili composicione inperpetuum valitura in hunc modum conquievit videlicet quod predicti prior et conventus de Daventre remiserunt et inperpetuum quietas clamaverunt predictis abbati et monachis de Pipewell omnes decimas garbarum et feni provenire debentes de tota terra ipsius abbatis et monachorum in parochia de Coldesseby scilicet de triginta et quatuor virgatis terre quas ipsi monachi habent in eadem parochia secundum estimacionem pertinentes ad ecclesiam de Coldesseby exceptis tribus virgatis terre et dimidia de supradictis triginta et quatuor virgatis terre de quibus tribus virgatis terre et dimidia ipsi monachi de Pipewell vel quicunque illas tenuerint dabunt omnes decimas ecclesie de Coldesseby iure perpetuo De quibus Walterus Faber tempore quo facta fuit ista composicio tenuit unam virgatam Beatricia uxor Alani unam virgatam Helyas et Rogerus Bacheler unam virgatam Radulphus filius Hugonis unam dimidiam virgatam Et insuper predicti abbas et conventus de Pipewell persolvent annuatim pro bono pacis inperpetuum predictis priori et conventui de Daventre sexaginta solidos sterlingorum ad quatuor terminos anni videlicet ad Pascha xv solidos ad nativitatem sancti Johannis baptiste xv solidos ad festum sancti Micahelis xv solidos et ad festum sancte Thome apostuli xv solidos Ita quod pacifice possideant inperpetuum omnes decimas garbarum et feni omnium terrarum quas habuerunt in parochia de Coldesseby die illo quo facta fuit ista composicio exceptis decimis trium virgatarum et dimidiarum prenominatarum Si vero contingat predictos abbatem et conventum de Pipewelle aliquam terram in parochia de Coldesseby ultra terram suam predictam de novo scilicet post them huius composicionis facere sibi adquirere et ad propriam culturam retinere vel alicui hominum illam ad firmam tradere ipsi monachi vel eorum fimarii dabunt integre et fideliter ecclesie de Coldesseby omnes decimas quemadmodum illi dare solebant qui terram illam ante eos tenuerunt omni appellacione contradiccione cavillacione et excepcione postposita Et ne partes pro voluntatis sue arbitrio ab hac composcione possint resilere immo ut rata et stabilis permaneat inperpetuum parti abbatis et conventus de Pipewell huius cyrographi appensum est una cum signis nostris signum prioris et conventus de Daventre parti vero prioris et conventus de Daventre appenditur signum abbatis de Pipewell similiter cum signis nostris Et insuper subiecerunt se partes eedem iurisdictioni nostre ut possimus nos et successores nostri iure perpetuo partem resilientem a composicione predicta per censuram ecclesiasticam omni exceptione et appellacione remota ad eiusdem composicionis observacionem compellere Hiis testibus Magistro Johanne de Houton archidiacono Norht Magistro Ricardo de sancta Cruce Waltero decano de Haddon et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter