utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220879

Charter Number: 00220879
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1217
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod nos Johannes prior et conventus de Daventre dedimus et concessimus Edmundo capellano filio Petri de Iuneres dimidiam virgatam terre in Waldegrave cum omnibus pertinenciis suis illam scilicet quam Ricardus de la Grene tenuit et mesuagium quod Jordanus Parmentarius tenuit et unam rodam terre ultra Radewelle que iacet iuxta terram Symonis filii Godwini habend et tenend nobis sibi vel cui assignare voluerit extra religionem libere et quiete inperpetuum Reddendo inde suppriori nostro annuatim vii solidos et dimidium ad duos terminos scilicet dominica in ramis palmarum iii solidos et vi d de quibus supprior faciet mandatum in cena domini et iiii solidos ad festum sancti Michaelis ad faciendum anniversarium Anselmi quondam supprioris nostri Quod totum hunc redditum nobis et ecclesie adquisivit iuravit autem prefatus Edmundus quod nobis et ecclesie fidelis erit et quod predictum redditum statutis terminis fideliter persolvet similiter et successoribus eius facient post eum Ut autem hec nostra donacio firma sit et stabilis eam presenti scripto et sigillo nostro confirmavimus et sigillum predicti Edmundi huic scripto apponi fecimus Hiis testibus Galfrido Malesoures Johanne Malesoures Willelmo de Daventre et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter