utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220924

Charter Number: 00220924
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1214 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit prior et conventus de Daventre salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum super decimis terrarum abbatis et conventus de Pipewell in parochia ecclesie nostre de Braybroc existencium auctoritate litterarum domini pape Innocentii coram viris venerabilibus W et H de Valle dei et Croyland abbatibus et H priore de Burgo inter abbatem et conventum de Pipewell ex una parte et nos et A rectorem prefate ecclesie ex altera controversia diucius verteretur Tandem predictis iudicibus ab eodem domino papa delegatis adiectis arbitriis scilicet Magistro T officiali archidiaconi Northampton et Magistro H de Stanfordia super eadem controversia inter utramque ecclesiam scilicet ecclesiam de Pipewell et ecclesiam de Braibroc per arbitrium diffinitive conceptum et prolatum consensu partium talis composicio intercessit Memoratus abbas et conventus de Pipewell dabunt prefato A et de Braibroc ecclesie singulis annis pro bono pacis xx solidos et omnes decimas omnium terrarum quas habuerunt in territorio de Braibroc anno quo relaxatum fuit generale interdictum Anglie scilicet anno decemnovenalis cich xviii inperpetuum pacifice possidebunt Hanc composicionem inter easdem ecclesias factam scilicet inter ecclesiam de Pipewell et ecclesiam de Braibroc pari consilio et unanimi assensu concedimus et confirmamus Et ut hec nostra confirmacio maiori gaudeat firmitate illam presenti scripto et sigilli nostri apposicione duximus immunire Hiis testibus Willelmo abbate de Valledei H[enrico] abbate de Croyland H priore de Burgo Magistro Willelmo de Warkel H de Stanfordia et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter