utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00220930

Charter Number: 00220930
Cartulary Title: The Cartulary of Daventry Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1237
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octabas sancti Hillarii anno regni regis H filii regis Johanni vicesimo coram Thoma de Multon Adam filio Willelmi Willelmo de Boulewrth et Johanne de Kirkeby iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Petrum de Raleg et Matildam uxorem eius petentes per ipsum positum locum ipsius Matilde ad lucrandum vel perdendum et Ricardum de Midelton et Beatricem uxorem eius et Agnetam filiam Alani Basset quos Nicholaus prior de Daventre vocavit ad warrantizandum et qui ei warantizaverunt tenentes de advocacione ecclesie de Braibroc unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Ricardus Beatrix et Agnes recognoverunt predictam advocacionem illius ecclesie esse ius ipsius Matilde et illam remiserunt et quietum clamaverunt se et heredibus Ricardi Beatricis et Agnetis ipsis Petro et Matilde et heredes ipsius Matilde inperpetuum Et pro eschambio quod ipsi Ricardus Beatrcis et Agnes facere debuerunt eidem priori pro predicta advocacione ipsi Petri et Matilde dederunt eidem Ricardo Beatrici et Agneti triginta quinque marcas argenti ad satisfaciendum inde predicto priori pro eschambio Et idem prior presens fuit et se tenuit contemptum et quem remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis eisdem Petro et Matildi et heredibus ipsius Matilde totum ius et clamium quod habuit in predicta advocacione inperpetuum salva tamen ei et successoribus suis debita porcione qui de eadem ecclesia percipere consuevit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter