utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00230063

Charter
Charter Number: 00230063
Cartulary Title: Cartulary of the Priory of St. Denys near Southampton
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1272
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus [] salutem in domino Noueritis me cartam Iohannis de la Bulehuse patris mei inspexisse legisse et intellexisse in hec uerba [] Ego igitur Bartholomeus predictam donationem dicti Iohannis patris mei et concessionem ratam habens et gratam eandem Deo et dicte ecclesie ac canonicis eiusdem loci et eorum successoribus pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam hac presenti carta mea confirmaui Et ideo concedo et uolo quod si ego absque herede de corpore meo superstite in fata concessero uel si forte ego heredes de corpore meo reliquero et ipsi uel illorum heredes de corpore suo aliquando sine herede superstite de ipsorum corporibus procurato decesserint supradicte sex acre terre in Hoggesland cum suis pertinenciis ad dictos canonicos et eorum successores integraliter reuertantur et eisdem in perpetuum quiete remaneant una cum supradicta terra de Rockesdun cum omnibus suis pertinenciis Et ut hec mea concessio et carte confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presentem cartam sigilli mei appositione roboraui Hiis testibus [roberto] Bonhayt Thom Blundo tunc balliuis Sauthampt Nicholao Beket Henr le Flameng Nicholao de Barefluet Bernardo le Moygne Willo Thickeman t[hom] de Andeuora Iacobo Ysembard Radulpho le Petit Iohe Horn Walt[er]o le Hordier Willo de Lauinton Stepho Dyset Roberto le Mercier Iohe Ringston Richardo Brutun Henr Longo Wymundo de Derthemuth Hug Samps Calfr de Prisa et multis aliis Dat anno regni regis Henrici filii regis Iohannis quinquagesimo sexto mensi Mayo Ualete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter