utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00240041

Charter
Charter Number: 00240041
Cartulary Title: Cartulary of Snelshall Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas le Mansel filius Thome le Maunsel de Snenleia pro deo et salute anime mee et uxoris mee Mabilie et antecessorum et successorum nostrorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et ecclesie Sancti Leonardi de Snelleshale et monachis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam decem acras de bosco meo in Westwode abutantes ad Culturam Hugonis le Notte que uocatur le Stocking iuxta ductum de Tateho in longitudine quinquaginta perticarum et in latitudine triginta perticarum quarum quelibet pertica decem et octo pedum debet esse cum libero introitu et exitu hominum suorum et equorum et quadrigarum suarum scilicet per vnam uiam apertam ad ducendam quadrigam per eam et quod homines dictorum monachorum nullum dampnum facient in bosco meo occasione illius vie que uia debet incipere a bosco predictorum monachorum iuxta fossam Hugonis le Notre existentem inter boscum meum et culturam suam donec veniat ad boscum de Tateho cum omnibus pertinenciis et libertatibus ad eundem boscum pertinentibus Salua communia eorum qui de iure in dicto bosco communam habere debent Tenendas et habendas sibi et successoribus suis de me et heredibus meis libere et quiete ab omni seruicio seculari secta et demandis preter preces et orationes Ego autem dictus Thomas le Maunsel [] Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio rata et stabilis in perpetuum permaneat eam presenti scripto et sigillo meo coroboraui Hiis testibus domino Petro Barre Radulfo Tayleboys Iohanne filio Yuonis de Luftone Willelmo filio Galfridi de Luftone Willelmo de Iarpeuile Willelmo de Puile Willelmo persona de Snenleia Roberto Giffard Radulfo Appilgard Nicholao de Esses Philippo filio Philippi de Suenleia Willelmo de Campania Warino de Tatenho Hugone le Notte et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter