utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00240045

Charter 00240045
Charter Number: 00240045
Cartulary Title: Cartulary of Snelshall Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[N]otum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Thomas Maunsel dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et monachis Sancte Marie de Woburne in puram et perpetuam elemosinam pro amore dei et pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum totum tenementum quod habuerunt de patre meo in Shenl sicut carte ipsius patris mei testantur videlicet totum mesuagium super quod grangia eorum sita est sicut diuisatum et perambulatum et clausum est et xl acras terre arabiles propinquiores grangie ipsorum ex vna parte et tantum ex altera cum capitell prati eidem terre adiacentibus Et pasturam ducentarum ouium per maius centum et quinque vaccarum cum sequela sua et quinque suum cum verre et omni sequela sua concessi eis infra villam de Senle et extra imperpetuum Preterea concessi et confirmaui eis septem acras terre in vno campo scilicet super Londonewei et vii acras in alio campo scilicet uersus Holestrete et vnam acram ad mesuagium inter domum Rogeri le Fraunceis et domum Rogeri Wyscard Concessi quoque eis illam donacionem quam Henricus filius Hugonis fecit [e]cclesie de Woub quam pater meus Willelmus ipsius concessit et confirmauit scilicet v acras terre super Fulewelle et v alias acras subtus Writele Tenend imperpetuum de me et heredibus meis per seruicium quod idem Henricus patri meo debuit et heredibus suis scilicet dimidiam libram piperis singulis annis ad Natalem domini pro omni seruicio ad terram pertinente Concessi insuper et confirmaui eisdem monachis liberum ingressum et exitum in dominico meo ad pascenda animalia sua vnde terram suam excolunt inter boues meos Hanc concessionem et confirmacionem ego et heredes mei warantizabimus ecclesie de Wouburne contra omnes gentes imperpetuum Hiis testibus Michaele decano de Blechel Radulfo de Luton Gerberto de Tatenho Herwardo de Puill Radulfo Cosin Galfrido de Campan Ada de Campan Hugone le Nell Philippo filio Philippi Herwardo le clero Galftido le Den Willelmo de Bokinham et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter