utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00260083

Charter
Charter Number: 00260083
Cartulary Title: Cartulary of the Priory of St. Gregory, Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1227
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam a die Sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis vndecimo coram Martino de Pateshill[] archidiacono Norff[] Thome de Kauuill[] W de Insula Ricardo Duk et iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Benedictum de la Brok[] et Agnetem uxorem eius et Thomam priorem sancti Gregorii Cant[] quem Thoma filius Hamonis uocauit ad warantizationem et qui ei warantizauit de tresdecim acris terre cum pertinenciis in Roking[] Unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Benedictus et Agnes remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Agnetis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sancti Gregorii Cant[] totum ius et clamium quod habuerunt uel habere potuerunt in tota predicta terra cum pertinenciis in perpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia predictus prior dedit predictis Benedicto et Agneti iij marcas et dimidiam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter