utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00260104

Charter
Charter Number: 00260104
Cartulary Title: Cartulary of the Priory of St. Gregory, Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1194
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Uniuersis fidelibus ad quod presens carta peruenerit Willelmus de Alberuilla salutem Notum sit uobis omnibus quod ego concessi et donaui ecclesie sancti Gregorii Cant et canonicis ibidem deo seruientibus molendinum meum nomine Goldmelna quod super ripariam Douore inter molendinum archiepiscopi et molendinum ecclesie Christi Cant situm est in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro anima domini regis Henrici ii et pro anima domini Randulfi de Glanuill et pro anima Willelmi filii mei et mea et uxoris mee Matillid et pro animabus omnium parentum meorum Ut scilicet prefati canonici habeant et teneant ipsum molendinum cum omnibus pertinentiis suis et obuentionibus et rectitudinibus cum glabo et releuo et cum omnibus dicunt molendini tenentibus de cetero a iurisdictione mea et heredum meorum exemptis et inperpetuum liberis ita quiete et libere ut ego unquam uel aliquis predecessorum meorum illud tenuit Omnes autem scire uolens quod molendinum ipsum xl annis uel amplius transactis prefate ecclesie et canonicis concesseram et dederam Et hanc donationem meam carta mea hac confirmaui anno denique quo dominus rex Ricardus a Ierosolimis redeundo ab Allimannia in Angliam reuersus est Huius donationis mee et confirmationis sunt testes Dominus Gilebertus Roff episcopus Magister Gilo Thoma Siluestris Iacobus de Porta Et multi alii tam laici quam clerici
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter