utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00260175

Charter
Charter Number: 00260175
Cartulary Title: Cartulary of the Priory of St. Gregory, Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1221
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Willelmus de Silwebregge salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmauisse deo et ecclesie sancti Gregorii Cant et canonicis ibidem deo seruientibus in liberam et puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum totum dominium integre cum humagiis et seruitiis et redditibus et cum omnibus pertinentiis suis sine aliquo retenemento mei et meorum in omnibus casibus et rebus quod habui uel aliquo tempore habere potui et quicquid mihi inde contingit uel aliquo tempore contingere heredibus meis potuit in tota tenura de Berburnindenn quam tenuram Alexander Hugo Thomas de Burnindenn tenuerunt de me per seruitium v solidorum per annum ad festum sancti Andree et diodecim gallinarum ad Natale soluendorum tenend et possidendum predictis canonicis libere quiete honorifice in perpetuum in pace Et ego predictus Willelmus et heredes mei warantizabimus pariter et defendemus totum predictum dominium superius diuisum cum omnibus pertinentiis suis integre sine aliquo meo retenemento mei et meorum predictis canonicis uersus dominum regem de scutagiis et de custodiis castri Douorie et uersus omnes homines et feminas de omnibus seruitiis et rebus cum omnibus tenementis nostris in perpetuum Facta autem fuit hec mea donatio et warantizatio anno v domini Henrici regis Anglie filii domini regis Iohannis et recordata in curia mea de Silwebregg et in hundredo de Blakeburn et sigillo meo firmiter munita Hiis testibus Willelmo de Essetesford Galfrido fratre suo Willelmo de Ordlauestun Iohanne de Satokesherste Willelmo de Kasingeham Henrico de Wodech Nicholao de Roking Ricardo fabro Willelmo fratre suo Moyse et Roberto de ecclesia de Bedrichesdenn Hamone de Ringsol Ricardo pannigero prioris Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter