utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00260198

Charter Number: 00260198
Cartulary Title: The Cartulary of the Priory of St. Gregory, Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Stephanus de Bocton filius et heres quondam Elye de Bocton militis concessi et presenti scripto confirmaui pro me et heredibus meis priori et conuentui sancti Gregorii Cantuar donationem illam quam Ricardus capellanus de Beatrichesdenn eis fecit et carta sua confirmauit super quibusdam terris et redditibus quas de me tenuit tenend et habend predictis priori et conuentui et successoribus suis libere quiete et integre et pacifice in omnibus et per omnia ut carta predicti Ricardi testatur excepto herietto ita tamen quod soluant mihi dicto Stephano et heredibus meis singulis annis in perpetuum duos solidos de incremento pro herietto et pro presenti confirmatione ad quatuor terminos anni ut alii tenentes faciunt uidelicet ad unumquemque terminum sex denarios et insuper totum redditum inde per annum debitum et releuium similiter post mortem seu decessum cuiuslibet prioris Nec licebit predictis priori et conuentui nec successoribus suis terras uel redditus emere temporibus futuris de tenura mea sine speciali licentia mea uel heredum meorum occasione predicta Et ut hec concessio et confirmatio facta et recordata in curia mea de Bocton anno regni regis Henrici filii Iohannis regis quadragesimo sexto die mercurii proxima ante annuntiationem beate Marie firma et stabilis permaneat inperpetuum presens scriptum cirographatum sigilli mei mumimine roboraui Hiis testibus Domino Iohanne Tannery milite Magistro Hamone Doge Alano de Uallo Radulfo Derby Ricardo de Heye Rogero de Somery Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter