utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270035

Charter 00270035
Charter Number: 00270035
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Memorandum quod ita conuenit inter dominum Hillarium abbatem et conuentum de Thama ex una parte et dominum Rogerum de Turberuille rectorem ecclesie de Ottendun ex altera uidelicet quod dicte partes concesserunt adinuicem pro se et successoribus suis non licebit eisdem partibus sine mutuo consensu aliqui in nouam culturam redigere in uilla de Ottindun Item concesserunt dicti abbas et conuentus pro se et successoribus quod cheminum illud quod uadit subtus grangiam suam de Ottele ex parte occidentali inter Ottendun et Westun ad pedes et ad equos sine bigis apertum remaneat Item si contingat aliquem de seruientibus dictorum abbatis et conuentus apud Ottele manentibus ibidem infirmari et inde deportari ad abbatiam propter hoc dicte ecclesie de Ottendun non preiudicetur quantum in ipsis est quin de ipso tanquam de parochiano suo sine contradictione ipsorum abbatis et conuentus ius suum habeat In cuius rei testimonium presenti scripto in modum chirographi confecto utraque pars sigillum suum alternatim apposuit anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo sexto die sanctorum Crispini et Crispiniani
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter