utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270037

Charter 00270037
Charter Number: 00270037
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris presens scriptum uisuris uel audituris de Colecestria et de Middelsex archidiaconi et decanus sancte Marie de Arcubus London[] salutem in domino Uniuersitati uestre notum facimus quod cum Rogerus rector ecclesie de Ottendun abbatem et conuentum de Thama ordinis Cisterciensis super decimis infranominatis conuenisset per literas apostolicas ad decanum Saresb[] suosque coniudices impetratas sub hac forma [] formata igitur editione dicti Rogeri in hunc modum [] cum autem dicta editio sic iacta fuisset ostensis in iudicio quibusdam priuilegiis dictorum monachorum diligenter lectis et inspectis interlocutum est ipsos monachos non debere per predictas litteras nec de iure posse conueniri nec teneri ad respondendum eisdem cassatis exemptionibus contra priuilegia dictorum monachorum propositis scilicet de enormi lesione et omnibus aliis Cumque contra dictum interlocutorium ex parte dicti Rogeri fuisset appellatum ad nos sub forma fuit impetratum [] cum etiam dicti monachi super iniusta uexatione litteras apostolicas impetrassent contra dictum Rogerum ad abbatem sancte Marie Eboraci et suos collegas sub hac forma [] partibus tandem conuocatis et in presentia nostra constitutis post multas altercationes facta renunciatione nobis utrimque omnium dictarum litterarum impetratarum lis super predictis mota per amicabilem compositionem realem et perpetuam inter ecclesias factam in hunc modum conquieuit viz quod predicti abbas et conuentus pro bono pacis ecclesie de Ottendun et rectoribus qui pro tempore fuerint in eadem de messuagio quod Lambertus de eis tenuit in Ottendun quandam partem contulerunt scilicet in australi parte eiusdem messuagii latitudinem quinquaginta pedum iuxta uiam que uadit per medium uille et eandem latitudinem per medium ipsius crofte scilicet a predicta uia usque ad campum in longitudine et dictam terram dicte ecclesie garantizabunt Dictus uero Rogerus rector pro se et successoribus suis et pro ecclesia sua eosdem abbatem et conuentum immunes et quietos clamauit in perpetuum a peticione et prestacione petitorum in quorum solutione dicebat per dictos monachos fuisse cessatum et omni iuri et actioni in supra permissis renunciauit saluis et retentis sibi et successoribus suis et ecclesie sue hiis in quorum possessione erat idem Rogerus et ecclesia sua tempore compositionis ad huius autem compositionis obseruationem utraque pars impetratis et impetrandis tam in foro ecclesiastico quam seculari actionibus exceptionibus appellationibus et omnibus aliis iuris remediis contra predictam compositionem facientibus renunciauit promisit eciam utraque pars sub iuramento solempni quod dictam compositionem bona fide et firmiter obseruabit sub pena quinquaginta marcarum soluenda a parte non obseruante eam parti illi que eam obseruauerit nichilominus compositione ipsa rata manente in perpetuum et reseruata nobis et successoribus nostris de consensu partium perpetua iurisdictione compellendi eas ad predicte compositionis obseruationem et dicte pene si commissa fuerit solutionem in cuius rei testimonium facta est scriptura tripartita sigillis nostris et partis utriusque signata cuius una pars residet penes dictum abbatem et conventum alia pars penes rectorem ecclesie de Ottendun et tercia pars in archiuis ecclesie sancte Trinitatis London[] per nos deposita et nobis vel successoribus nostris cum necesse fuerit resignanda ibidemque iterum reponenda His testibus magistro W de Wermenistre magistro R de Wermenistre magistro Iohanne de Leons magistro Iacobo de Wittam magistro P de Radenora Iohanne persona de Gersenden Hugone fratre eius Nicholao persona de Neuam et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter