utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270038

Charter
Charter Number: 00270038
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum uisuris vel audituris prior Radingie salutem in domino Noueritis nos mandatum domini Pape suscepisse in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati cum deposita esset querimonia dictorum abbatis et conuentus coram nobis contra dominum Rogerum de Turberuille rectorem de Ottendun scilicet quod eosdem contra indulta priuilegiorum suorum decimis quorundam noualium in parochia de Ottendun spoliauit eis etiam et suis per se et suos multas iniurias intulit et inferri fecit conquerente nichilominus dicto rectore a predictis abbate et conuentu ac suis eidem rectori nonnullas illatas fuisse iniurias tandem anno gracie mccxlvi die sanctorum Crispi et Crispiani partes interueniente nostra auctoritate amicabiliter in hanc formam pacis consenserunt uidelicet quod omnes controuersie quacunque occasione seu quocunque tempore diem supradictum precedente que hinc inde mote erant uel poterant moueri per dictas partes nominibus suis uel suorum aut ecclesiarum suarum remisse sunt utrimque et dicti abbas et conventus pro bono pacis perpetue inter utramque ecclesiam concesserunt dicto rectori et successoribus suis tres acras terre in uilla de Ottendun in forlango quarrarie habend et possidendas absque omni seruicio et dictus rector pro se et successoribus suis nomine predicte ecclesie eosdem abbatem et conuentum et successores suos immunes et quietos clamauit de prestatione decimarum prouenientium de omnibus terris suis in Chippefen usque ad supranominatum diem in culturam redactis et de chevescis duarum virgarum que sunt in Putemeresdich in quarum chevescas terra domini de Ottendun se extendit et ius si quid habuit uel habere potuit in decimis predictis nomine ecclesie predicte pro me et successoribus suis penitus remisit nostra auctoritate saluis eidem rectori et successoribus suis in perpetuum decimis bladi prouenientibus de ceteris culturis dictorum abbatis et conuentus in eadem parochia de quibus antea non fuit compositum Quod si aliquo casu contigerit quod aliquid nomine decime de dicta cultura de Chippefen seu do alio quocunque loco in prefata parochia ubi decima dari non debuit sine speciali iussione dictorum abbatis et conuentus alicui rectori dicte ecclesis de Ottendun soluatur illud prefatis monachis non preiudicabit Similiter predicto rectori uel successoribus suis non debet preiudicare si casu aliquo decima fuerit asportata que sibi et ecclesie sue debuit competere Quod si futuris temporibus aliquis ex successoribus premissi rectoris contra hanc presentem uenire presumpserit compositionem liceat predictis monachis propria auctoritate dictas tres acras occupare Ut igitur predicta compositio auctoritate nostra rite inita rata et firma in perpetuum habeatur utraque pars iurisdictioni nostre se subiecit de consensu partium perpetua potestate nobis et successoribus nostris reseruata ut partem utramque ad huius compositionis obseruationem possimus compellere si qua earum ab ea resilire contigerit ratis nichilominus manentibus utrisque compositionibus in perpetuum inter dictos abbatem et conuentum et successores suos et dictum rectorem et successores suos confectis tam super ordinatione domini Lincolniensis episcopi inter ipsos facta quam compositione coram archidiacono Colecestrie et suis collegis inita Et ut hec compositio perpetuum robur obtineat presenti scripto in modum cirographi confecto sigillum nostrum una cum sigillis partium duximus apponendum His testibus dompno Philippo abbate de Bittlesdene magistro Waltero de sancto Edmundo persona de Chirlebiry domino Henrico de Boseham et Galfrido de Turberville magistro Waltero de Tubben[] Martino clerico Ricardo Sturdi et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter