utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270039

Charter 00270039
Charter Number: 00270039
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1281
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum peruenerit frater Rogerus prior de Thame et eiusdem loci conventus ordinis Cisterciensis Lincolniensis dyocesis ac frater Warinus abbas domus de Gratia Dei procurator domini Ricardi abbatis loci eiusdem de Thame habens potestatem et speciale mandatum ab eodem ad ratificandum ordinacionem subscriptam ex parte vna ac frater Willelmus miseracione diuina abbas Oseneye et eiusdem loci Conuentus ordinis sancti Augustini dicte dyocesis ex altera salutem in domino Noueritis nos composicionem inter nos dictas partes initam ac ordinacionem [et] sentenciam venerabilis patris domini Oliueri dei gracia Lincolniensis episcopi super eadem composicione subsecutas in modum cyrographi conscriptas sigillo dicti patris consignatas inspexisse coram nobis legi fecisse et plenarie intellexisse sub hac forma [] Nos igitur prefatas composicionem ordinacionem et sentenciam in omnibus suis articulis ratas habentes et firmas ipsas tenore presencium approbamus ratificamus acceptamus et euolgamus uolentes et concedentes ipsas inter eos imperpetuum obseruari Ad hec nos frater Ricardus abbas de Thame memoratus qui dictam compositionem ante recessum nostrum ab Anglia usque ad Cisterc[] anno domini mcclxxx primo et anno regni regis Edwardi nono cum dictis canonicis Oseneye iniuimus necnon et eiusdem loci de Thame conuentus prefatum triginta sex solidorum et octo denariorum redditum annuum predictis canonicis Oseneye in forma prescripta de manerio nostro de Otteleya ad capellam beati Thome martiris predictam imperpetuum soluendum damus concedimus et tenore presentium confirmamus ac debere recognoscimus nos et omnia bona nostra et specialiter dictum manerium de Otteleya eisdem canonicis obligantes ad solucionem dicti redditus ut premittitur in posterum fideliter faciendam ita quod si contingat nos in dicta solucione dictis terminis et loco quod absit deficere possint nos per omnes terras et tenementa dicti manerii distringere ad solucionem memoratam in forma premissa faciendam In quorum ommium testimonium et fidem sigilla nostra communia presentibus in modum cyrographi conscriptis communi consensu alternatim sunt appensa Dat[] consignationis littere penes partem de Thame remansure apud Oseneyam et littere penes partem Oseneye remansure apud Thame die Martis proxima ante festum Natiuitatis beate Marie virginis predicto anno domini mcclxxx primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter