utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270040

Charter 00270040
Charter Number: 00270040
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno domini millesimo ducentesimo nonogesimo septimo die dominica proxima post festum translationis sancti Thome martiris anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxv ita conuenit inter Iohannem miseracione diuina abbatem Oseneye et eiusdem loci conuentum ordinis sancti Augustini ex parte una et fratrem Ricardum eadem miseracione abbatem de Regali Loco iuxta Oxoniam et eiusdem loci conuentum ordinis Cisterciensis ex altera uidelicet quod [cum] predicti abbas et conuentus Oseneye et predecessores sui decimas annuatim percipere et habere solebant in prato quod uocatur le Mor et in prato quod uocatur Swerham iacente iuxta le Mor et de terra illa arabili et capitibus suis que terra uocatur le Croft et de tota illa placea que uocatur Snowdon et de omnibus astris seu tenementis que dicti abbas et conuentus de Regali Loco sibi imperpetuum adquesiuerunt post primam composicionem inter dicta monasteria super rebus aliis factam usque ad diem predictum anno supradicto idem abbas Oseneye et eiusdem loci conuentus concesserunt remiserunt ac omnino pro se et successoribus suis quietum clamauerunt predictis abbati et conuentui de Regali Loco et successoribus suis totum ius et clameum quod habuerunt uel habere potuerunt in predictis decimis de pratis terris astris et tenementis supradictis uidelicet a fossato quod dicitur Corndiche iuxta barram ex parte occidentali uie que ducit a dicta barra usque ad clausum dicte abbatie de Regali Loco et a predicto clauso usque ad gurgitem dicti abbatis Oseneye que uocatur le lok[] sicut bunde et mete dictorum abbatis et conuentus de Regali Loco plenius proportant et docent [et] a predicto gurgite usque ad uadum iuxta pontem qui uocatur Quakyngbrugge et a predicto uado ex parte boriali uie que ducit usque ad predictam barram Remiserunt etiam dicti abbas et conuentus Oseneye ac pro se et successoribus suis quietum clamauerunt dictis abbati et conuentui de Regali Loco totum ius et clameum quod habuerunt uel habere poterunt in communa seu communis infra clausum predictum ita quod nec dicti abbas et conuentus Oseneye seu successores eorum aliquod iuris uel clamei in predictis decimis et communa de predictis terris astris seu tenementis infra predictas bundas contentis de cetero exigere seu uendicare poterunt imperpetuum Conuenit etiam quod predicti abbas et monachi de Regali Loco uel aliqui eorum nomine in eadem clausura uel circa eandem nichil omnino faciant uel aliquid fieri quoquomodo procurent per quod cursus aque a predicto gurgite ad molendina abbatis et conuentus Oseneye currentis tollatur subtrahatur artetur uel minuatur seu quouis uel alio modo opere uel artificio impediatur dampnum seu nocumentum ob clausuram predictam qualitercunque generetur Pro hac autem concessione remissione et quieta clamatione dederunt pre manibus predicti abbas et conuentus de Regali Loco abbati et conuentui de Oseneye quadraginta marcas sterlingorum In cuius rei testimonium sigillum commune utriusque partis alternatim huic scripto in modum cirographi confecto est appositum Datum et actum apud Oseneyam die et anno supradictis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter