utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270048

Charter 00270048
Charter Number: 00270048
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1152
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus dei gracia Lincolniensis episcopus uniuersis sancte matris ecclesie filiis salutem Ea que dei fideles rationabilibus modis in diocesi nostra possint adipisci dignum est a nobis protegi et episcopali auctoritate confirmari Eapropter ecclesie sancte Marie de Parco Tham[e] et abbati et fratribus et monachis ibidem in dei seruitio degentibus tam presentibus quam futuris concedimus et confirmamus et nostri impressione sigilli communimus donationem quam Hugo Alexandri bone memorie Lincolniensis episcopi constabularius eis fecit de dimidia hida terre in Mortone assensu Adelid[is] uxoris sue et heredum suorum quam uidelicet dimidiam hidam dederat prefato Hugoni et uxori sue Gaufridus de Mortone cum pratis et pasturis et rebus omnibus ad eandem pertinentibus pro releuatione terre sue sicut carta eiusdem Hugonis testatur Preterea concedimus et confirmamus eisdem fratribus unam hidam terre quam dedit eis in Mortone Gaufridus de Mortone cum prato quod uocatur Ailrikesmor Totum autem seruitium nostrum quod ad nos pertinebat de hac predicta hida et dimidia imperpetuum prenominate ecclesie sancte Marie de Parco et fratribus presentibus et in posterum futuris pro salute anime nostre et predecessorum nostrorum condonamus Testibus magistro Gaufrido electo sancti Asaph Hugone Lerecestrie archidiacono Roberto Oxon[] archidiacono Roberto Cadom[] Ricardo Dameri Radulfo Monemumensi canonicis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter