utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270072

Charter Number: 00270072
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1206 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Odo de Braimuster dedi [] Henrico de Coleuille pro homagio et seruicio suo feodum unius militis in Etendune et in Mortone cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis in omnibus rebus et locis tenend sibi et heredibus suis de me et heredibus meis libere solute et quiete ab omni seruitio et exaccione reddendo nobis annuatim i bisantium uel duos solidos ad festum sancti Michaelis ad capitale mesagium de Etendune pro omnibus rebus que ad me et ad heredes meos pertinent saluo forinseco seruicio Et sciendum quod antequam predictum Henricum de predicto feodo feffarem monachi de Tama tenuerunt de me quartam partem predicti feodi in Etendune cum capitali mesagio et cum omnibus aliis pertinenciis suis quam tenebunt amodo de predicto Henrico heredibus suis eodem modo quo de me tenuerunt per eandem firmam feodalem scilicet per tres marcas argenti annuatim reddendas pro omnibus rebus saluo forinseco seruicio Pro hac autem donatione et concessione prefatus Henricus de Coleuille dedit michi xxxv marcas sterlingorum Et ego [] His testibus domino Iocelino Bathoniensi episcopo magistro Rogero Lincolniensi decano Hugone Wellensi archidiacono Hugone de Gurnai Gerardo de Camuille Roberto Basset Rogero Giffart Ricardo de Turri et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter