Charter Document - 00270096

Charter Number: 00270096
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date Type: Internal, Feast, Regnal

Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in quinque septimanas anno regni regis Iohannis quinto coram G filio Petri Eustachio de Facunberge Iohanne de Gestlinge Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero do Crepinge iustic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum de Marisco petentem et Willelmum abbatem de Tama tenentem de una uirgata terre cum pert in Nortune unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus remisit et quietum clamauit predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis imperpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predictus abbas dedit predicto Waltero uiginti solidos esterlingorum