utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00270105

Charter 00270105
Charter Number: 00270105
Cartulary Title: The Thame Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1199
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta coram uenerabili Rogero Lincolniensi decano inter abbatiam de Thuma et ecclesiam de Quentone imperpetuum quod monachi de Thama concesserunt Roberto persone de Quentone et successoribus suis in posterum uicesimam tantum garbam de terris suis quas propriis sumptibus excolunt apud Sypdone exceptis omnibus noualibus suis factis seu faciendis uti predecessor eius Adam percipere solebat Et idem Robertus et successores eius singulis annis in die Exaltationis sancte Crucis predictis monachis dimidiam marcam argenti persoluent Hec autem conuentio facta fuit anno Uerbi incarnati mcxcix qui est annus regni regis Iohannis primus concedente et assensum prebente domino de Quentone Yruai Maleth et dicto Roberto sacramento prestito idem affirmante his testibus Bartholomeo decano de Duningtone Iohanne decano de Prestone Radulfo de Twiford Ricardo Boistard Bernardo et Petro capellanis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter